fecerunt autem filii Israhel malum in conspectu Domini qui
tradidit eos in manu Madian septem annis
et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi antra et
speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca
cumque sevisset Israhel ascendebat Madian et Amalech et
ceteri orientalium nationum
et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta
vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam
pertinens relinquebant in Israhel non oves non boves non asinos
ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum
tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera
multitudo hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantes
humiliatusque est Israhel valde in conspectu Madian
et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas
qui misit ad eos virum prophetam et locutus est haec dicit
Dominus Deus Israhel ego vos feci conscendere de Aegypto et
eduxi de domo servitutis
et liberavi de manu Aegyptiorum et omnium inimicorum qui
adfligebant vos eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi
vobis terram eorum
et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum
in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam
venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quae erat in
Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familiae Ezri cumque Gedeon
filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut
fugeret Madian
apparuit ei et ait Dominus tecum virorum fortissime
dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est
cur adprehenderunt nos haec omnia ubi sunt mirabilia eius quae
narraverunt patres nostri atque dixerunt de Aegypto eduxit nos
Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian
respexitque ad eum Dominus et ait vade in hac fortitudine
tua et liberabis Israhel de manu Madian scito quod miserim te
qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo
Israhel ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus
in domo patris mei
dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties Madian quasi
unum virum
et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum
quod tu sis qui loquaris ad me
ne recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et
offerens tibi qui respondit ego praestolabor adventum tuum
ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinae
modio azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium
mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei
cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes azymos et
pone super petram illam et ius desuper funde cumque fecisset
ita
extendit angelus Domini summitatem virgae quam tenebat in
manu et tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de
petra et carnes azymosque consumpsit angelus autem Domini
evanuit ex oculis eius
vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi
Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem
dixitque ei Dominus pax tecum ne timeas non morieris
aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud
Domini pax usque in praesentem diem cum adhuc esset in Ephra
quae est familiae Ezri
nocte illa dixit Dominus ad eum tolle taurum patris tui et
alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal quae est
patris tui et nemus quod circa aram est succide
et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae
huius super quam sacrificium ante posuisti tollesque taurum
secundum et offeres holocaustum super lignorum struem quae de
nemore succideris
adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit
sicut praeceperat Dominus timens autem domum patris sui et
homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte
conplevit
cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt
destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum
inpositum super altare quod tunc aedificatum erat
dixeruntque ad invicem quis hoc fecit cumque perquirerent
auctorem facti dictum est Gedeon filius Ioas fecit haec omnia
et dixerunt ad Ioas produc filium tuum ut moriatur quia
destruxit aram Baal et succidit nemus
quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et
pugnatis pro eo qui adversarius eius est moriatur antequam lux
crastina veniat si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram
eius
ex illo die vocatus est Gedeon Hierobbaal eo quod dixisset
Ioas ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius
igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi
congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt
in valle Iezrahel
spiritus autem Domini induit Gedeon qui clangens bucina
convocavit domum Abiezer ut sequeretur
misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus
est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui
occurrerunt ei
dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam
Israhel sicut locutus es
ponam vellus hoc lanae in area si ros in solo vellere
fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam
sicut locutus es liberabis Israhel
factumque est ita et de nocte consurgens expresso vellere
concam rore conplevit
dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra
me si adhuc semel temptavero signum quaerens in vellere oro ut
solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens
fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit
siccitas in solo vellere et ros in omni terra